Liber Leviticus*

Caput 18: Versus 18

Sororem uxoris tuae,etc.AUG., quaest. in Lev.Non prohibet, etc., usque ad ne faceret eam moechari.In pellicatum illius non accipies nec revelabis,etc. LXX:In zelum illius,quasi hoc esset zelus inter sorores, quasi non sit et inter non sorores. An potius ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur?In pace nos vocavit Deus, pacem cum omnibus habeamusRom. 12., maxime cum proximis. In Judaica quoque conversatione non decet ecclesiasticam suscipere, nec typicum pascha cum vero celebrare, nec circumcisionem cum baptismate. Unde Paulus:Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderitGal. 5.. Mortificata ergo Judaica conversatione Ecclesiae debet conjungi, quae est soror legis, eosdem habet doctores, eosdem prophetas. Sed Judaica conversatio aemulatur, quia ad Ecclesiam transierunt divitiae ejus. Unde Paulus ait:Aemulantur vos non bene, sed excludere vos,etc.Gal. 4.. Uxor namque prior zelat, quia subintrat secunda. Unde Lia ait:Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi?Gen. 30.
(* Traductions européennes)